ASINUS

ASINUS
ASINUS
prodest, ut Plin. ait l. 8. c. 43. operâ sine dubio geruli mirificâ, arando quoque, sed mularum maxime generatione. Vide supra. At Seythis Marti olim mactatus; vide infra Sol: quemadmodum eôdem Iovi, Marti, Bellonae et Plutoni litavêre Bohemi, reste Cosm. Pragensi Chron Bohem. Eius veneratio, Iudaeis a Gentilibus attributa est, non minus ac suis, utrumque falso. Ita autem de Asino Petronius Arbiter,
Iudaeus licet et porcinum Numen adoret,
Et cilli summas advocet auriculas.
Cillus vero asinus est. Hesych. Κιλλὸς, ὄνος. De cultu illius sic Democritus Histor. apud Suidam in Ι᾿ούδας: Χρυσην` ὄνου κεφαλην` προσεκύνουν κατα τριετίαν ξένον ἀγρέυοντες προσέφερον καὶ κατα λεπτὸν τὰς σάρκας διέξαινον καὶ οὕτως ἀνήρουν, Asini caput aureum adorabant, tertiô quoque annô capiebant hospitem, eumque offerebant, carnes item dissecabant minutatim atque ita intersicebant. Sic ab Apione obiectum Iudaeis est, ab Amiocho Epiphane repertum fuisle caput Asini aureum, quod a gente coleretur: Sed eum abunde refellit Flavius Iosephus Op. contra Apion. Meminerunt eiusdem rei Plut. Sympos. quaest. l. 4. quaest. 5. et Tacitus Histor. l. 5. c. 4. qui ambo hunc Asini cultum ex eo traxisle originem dicunt, quod Iudaei, asinô monstrante, aquas repererint: quod concinne satis coniectabat Nic. Fullerus Miscell. sacr. l. 3. c. 8. inde hoc esse, quod ut legere est Gen. c. 36. v. 24. Ana, cum pasceret asinos Sibeonis patris sui in deserto, invenerit jamim (quam vocem quidam mulos exponunt) nonnullis aquas calidas, aliis maria, i. e. aquarum congregationes seu stagna. Vide Hieronym. Quaest. Hebr. in Genesin. Iudaeorum exemplô Gnostici etiam utrumque animal coluisse dicuntur, saltem Deum Sebaoth ntrâque expresserunt figutâ, Epiphan. Imo calumnia haec de Asinini capitis cultu in veros etiam derviata est Christianos, ut indicat Minucius Octav. atque inde dicti sunt Asinarii, teste Tertullianô Apologet. c. 16. etiam a quodam Orci mancipio imago facta legitur auribus asininis, pedum alterô ungulatô, librum gestans atque togara, cum huiusmodi inscr. DEUS CHRISTIANORUM ONONYCHITES, ut ibid. legas et adv. Nat. l. 1. c. 14. Sed de extrema voce non consentiunt codices, MSS. enim habent varie eam scriptam; Onocorsites, propter Vaticanorum Codd. auctoritatem, comprobat Franc. Iunius, ut sit ἀπὶ τῆς τοῦ ὄνου κόρσης, ab asinino capite. Iac. Godofredus ICtus Onochoetes, quasi dicas, τοῦ ὄνου χοητὴς, Asini sacerdos, voce ex eo fictâ, quod χοαὶ sint sacrificia: Nic. Rigaltius praetulit Ο᾿νοκοίτης, h. e. Asininae prosapiae; alii aliud excogitârunt. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de Idolol. l. c. 3. 75. et in voce Anchialus. At ipsi Asinum omnino coluêre Gentiles. Certe Asinus, delicium Gallorum Cybeles, dicitur Appuleio, ac Phaedro l. 3. Fab. 21. de iisdem loquenti, qui asinum suum mortuum excoriaverant ac de pelle tympanum fecerant, vide Appuleium Met. l. 8. Sed et Romanis pro Numine, ut quibus eandem cum Aegyptiis vecordiam imputans Octavius, apud Minucium Felicem, Vos, ait, et totos Asinos in stabulis cum vestra Hippona consecratis: et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, nempe nobiliori straturâ aut hordeô, quô religiose donabantur, ut vult Rigaltius; seu denotatis, ut Desid. Heraldus, de quo ritu infra; vel devotatis, ut Quzelius, ad eund. h. e. devotos vos asinis et Isidi ostenditis. Vide quoque voce Epona:
at de ritu Asinos pane coronandi, voce Panis etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Asĭnus — (lat), 1) Esel; A. ad lyram, Sprüchwort, wie der Esel zum Lautenspiel; 2) A. Buridani, s. u. Buridanus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Asĭnus — (lat.), Esel. A. ad lyram, »der Esel zum Lauteschlagen« (sich eignen wie...) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Asinus — Taxobox name = Asses image width = 250px regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Mammalia ordo = Perissodactyla familia = Equidae genus = Equus subgenus = Asinus subdivision ranks = Species subdivision = Equus asinus Equus africanus Equus… …   Wikipedia

  • Asinus — Âne Pour les articles homonymes, voir Ane et Âne commun.  Pour les articles homophones, voir Anne et Hahn …   Wikipédia en Français

  • ASINUS cognomen Gaufredi — apud Aimonum de Miraculis S. Benedicli l. 3. c. 4. Gaufredus, propter vires, non propter pigritiam, Asinus cognominatus. Item unius ex Saracenorum Caliphis. Vide supra in Asini bellatores …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASINUS Mesopotamiae — cognom. Merwani Calipharum XXI. Vide supra ubi de Asinis bellatoribus, et plura de hoc Principe, infra voce Merwan …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASINUS Unicornis — vide infra Monoceros …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASINUS in Pilae lusu — vide infra Pila: in Testae, voce Testa …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Asinus Burchellii — Zebra e bra, n. [Pg. zebra; cf. Sp. cebra; probably from a native African name.] (Zo[ o]l.) Any member of three species of African wild horses remarkable for having the body white or yellowish white, and conspicuously marked with dark brown or… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Asinus zebra — Zebra e bra, n. [Pg. zebra; cf. Sp. cebra; probably from a native African name.] (Zo[ o]l.) Any member of three species of African wild horses remarkable for having the body white or yellowish white, and conspicuously marked with dark brown or… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”